# Syphilis 151

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/151

Te Musae puer hic faciles penetralibus imis
Admittunt, sacrisque adytis inuitat Apollo.
Principio quoniam magni commercia coeli
Numina concessere homini, cui carmina curae,
Ipse Deum genitor diuinam noluit artem
Omnibus expositam uulgo, immeritisque patere.
Atque ideo, turbam quo longe arceret inertem
Angustam esse uiam uoluit, paucisque licere.
Multa adeo incumbunt doctis uigilanda poetis.
Haud satis est illis utcunque claudere uersum,
Et res uerborum propria ui reddere claras.
Omnia sed numeris uocum concordibus aptant,
Atque sono quaecunque canunt imitantur, et apta
Verborum facie, et quaesito carminis ore.
Nam diuersa opus est ueluti dare uersibus ora,
Diuersosque habitus, ne qualis primus, et alter,
Talis et inde alter, uultuque incedat eodem.
Hic melior motuque pedum, et pernicibus alis

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
