# Syphilis 152

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/152

Molle uiam tacito lapsu per leuia radit.
Ille autem membris, ac mole ignauius ingens
Incedit tardo molimine subsidendo.
Ecce aliquis subit egregio pulcherimus ore,
Cui laetum membris Venus omnibus afflat honorem.
Contra alius rudis informes ostendit et artus,
Hirsutumque supercilium, ac caudam sinuosam
Ingratus uisu, sonitu illaetabilis ipso.
Nec uero hae sine lege datae, sine mente figurae,
Sed facies sua pro meritis, habitusque, sonusque
Cunctis, cuique suus, uocum discrimine certo.
Ergo ubi iam nautae spumas salis aere ruentes
Incubuere mari, uideas spumare reductis
Conuulsum remis, rostrisque tridentibus aequor.
Tunc longe sale saxa sonant, tunc et freta uentis
Incipiunt agitata tumescere. littore fluctus
Illidunt rauco, atque refracta remurmurat unda
Ad scopulos, cumulo insequitur praeruptus aquae mons. Nec mora, Trinacriam cernas procul intremere omnem F unditus, et montes concurrere montibus altos. itiz

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
