Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 155
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quoque tum uersus segni pariter pede languet.
Sanguis hebet, frigent effoetae in corpore uires
F ortem autem iuuenem deceat prorumpere in arces,
E uertisse domos, praefractaque quadrupedantum
Pectora pectoribus perrumpere, sternere turres
Ingentes, totoque ferum dare funera campo.
Nulla adeo uatum maior prudentia, quam se
Aut premere, aut rerum pro maiestate canendo
Tollere. nunc illos animum summittere cernas
Verborum parcos, humilique obrepere gressu,
T extaque uix gracili deducere carmina filo.
Nunc illos uerbis opulentos, diuite uena
Cernere erit fluere, ac laxis decurrere habenis
Fluxosque, ingentesque. redundat copia laeta
Vbere felici, uerborumque ingruit agmen
Hibernarum instar niuium, cum Iuppiter alpes
F rigidus aereas, atque alta cacumina uestit.
Interdum uero cohibent undantia lora.
Non humiles, non sublimes media inter utrunque
Littus arant ueluti spatia, et confinia radunt.