# Syphilis 156

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/156

Sic demum portu laeti conduntur in alto.
Quod superest, quae postremo peragenda poetae
Expediam, postquam casus euaserit omnes,
Signaque perpetuum deduxit ad ultima carmen
Exultans animo uictor, laetusque laborum
Non totam subito praeceps secura per urbem
Carmina uilgabit. ab ne sit gloria tanti,
Et dulcis famae quondam male suada cupido.
At patiens operum semper, metuensque pericli
Expectet, donec sedata mente calorem
Paulatim exuerit, foetusque abolerit amorem
Ipse sui, curamque alio traduxerit omnem.
Interea fidos adit haud securus amicos,
Vtque uelint inimicum animum, frontisque seuerae
Dura supercilia induere, et non parcere culpae
Hos iterum atque iterum rogat, admonitusque latentis
Grates laetus agit uitii, et peccata fatetur
S ponte sua, quanuis etiam damnetur iniquo
I udicio, et falsum queat ore refellere crimen.
Tum demum redit, et post longa obliuia per se
Incipit hic illic ueterem explorare laborem. Ecce autem ante oculos noua se fert undique imago, Longe alia heu facies rerum, mutataque ab illis Carmina, quae tantum ante recens confecta placebant. Miratur tacitus, nec se cognoscit in illis I mmemor, atque operum piget, ac se se increpat ultro.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
