Latin
CREMONEN POETICORVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 158
Unproofread scanNot analysed yet
Nec semel attrectare satis, uerum omne quotannis
Terque quaterque opus euoluendum, uerbaque uersis
Aeternum immutanda coloribus. omne frequenti
Saepe reuisendum studio per singula carmen.
Quod non una dies, fors afferet altera, et ultro
Nullo olim studio, nulla olim in carmine cura
Deprensae per se prodentur tempore culpae,
Quaeque latent uariae densa inter nubila pestes.
Quin etiam doctum multum iuuet ille laborem,
Qui uarias coeli creber, mutauerit oras.
Nanque etiam mutant animi, genioque locorum
Diuersas species, diuersos pectora motus
Concipiunt, nostrisque nouae se mentibus offert
VItro aliquid semper lucis, tenebraeque recedunt,
Atque nouos operi semper fas addere flores.
Verum esto hic etiam modus. huic imponere curae
N esciuere aliqui finem, medicasque secandis
Morbis abstinuisse manus, et parcere tandem
Immites, donec macie confectus, et aeger
Aruit exhausto uelut omnis sanguine foetus,
OO.
Natiuumque accus posuit, dum plurima ubique Deformat sectos artus inhonesta cicatrix. Tuque ideo uitae usque memor breuioris, ubi annos Post aliquot (neque enim numerum, neque tempora pono Certa tibi) addideris decoris satis, atque nitoris,