# Syphilis 159

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN POETICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/159

Rumpe moras, opus ingentem dimitte per orbem,
Perque manus, perque ora uirum permitte uagari.
Continuo laeto te dulces undique amici
Gratantes plausu excipient. tua gloria coelo
Succedet, nomenque tuum sinus ultimus orbis
Audiet, ac nullo diffusum abolebitur aeuo.
Et dubitamus opes animo contemnere auari,
Nec potius sequimur dulces ante omnia Musas.
O fortunati, quibus olim haec numina dextra
Annuerint praecepta sequi, quae ue ipse canendo
I ussa dedi plenus Phoebo, attonitusque furore.
Quando non artes satis ullae, hominumque labores,
Et mea dicta parum prosint, ni desuper adsit
Auxilium, ac praesens fauor omnipotentis olympi.
Ipse uiam tantum potui docuisse repertam
Aonas ad montes, longeque ostendere Musas Plaudentes celsae choreas in uertice rupis, Qua me haud ire sinunt unquam fata inuida, et usque Absterrentque, arcentque procul, nec summa iugi unquam Fas prensare manu fastigia. sat mihi, si quem Si quem olim longe aspiciam mea fida sequutum Indicia exuperasse uiam, summoque receptum Vertice, et haerentes socios iuga ad alta uocantem.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
