# Syphilis 165

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/165

I d tineae in siluis multis uoluentibus annis
Gentibus ignotum uixit genus, aurea frustra
E debant opera umbriferis pendentia ramis.
Nam pluuiae, lateque immites omnia uenti
Vastabant, tenui nec honos, nec gloria filo
Vlla erat, in siluis ceu quondam more ferarum
Degebant homines antiquo robore nati.
Nondum urbes, nondum certos gens dura penates
Nouerat, aut ullas uitam excoluisse per artis.
Verum postquam homini diuini est muneris usus
T raditus, in tectis, atque intra septa domorum
Siluestres tineas alere, atque impendere curam
Cepit, opes multi hinc ad summas emersere.
Quanuis esse aliquas etiam nunc fertur in oris
Longe aliis gentes, quae nondum in tecta relatas
Per lucos errare sinunt, nulloque labore
Fila suo carpunt oneratis mollia ramis.
Nanque malo assuetae arboribus frondentibus illae
Pubentes siluas, et quaeque tenerrima carpunt,
I niussaeque instant operi. non horrida multum
30OS
F labra nocent, neque prouisi prudentibus imbres. Quippe, ubi senserunt in nubes aera cogi, Diffugiunt trepidae, foliisque sub omnibus haerent,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
