# Syphilis 168

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/168

Ostendit gracili incedens per inania cornu,
Vtile erit teneros ouis excludere foetus.
Expecta cum plena animis, cum lumine largo
Solis ab igne tumens, altumque per aethera uecta
Carpit iter, fratremque audet se attollere contra.
Tum fas foeturae, tum iustum incumbere tempus,
Quandoquidem ualidas crescenti à lumine uires
Semina concipiunt genitalia. tum fauet aether,
Maioremque trahunt nascentia membra uigorem.
Quo foueas autem pacto. mos ipse fouendi
Haud simplex. sunt quae calido sub Sole relinquunt
Qua, recens donec foetus in luminis auras
Prodierit. tu conde sinu uelamine tecta,
Nec pudeat roseas inter fouisse papillas,
Si te tangit honos, et flaui gloria fili.
Cumque dies, alterque dies processerit, ecce
Cernere erit formis animantia feruere miris.
Ante opus omne tamen pete matutina Deorum
Limina, ferque preces supplex, Diuisque litato
Auspicibus cunctorum operum, cum mane sacerdos

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
