# Syphilis 169

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/169

Synceram Cererem, et Lenaeum libat honorem.
Nec non lanicii florem uclamina prima
Suspendes templis, auertunt omnia foetu
Munere placati superi mala, frigora, et aestus,
Et quae multa solent bombyci instare pericla.
Interea populis sedes, et tecta futuris
Ipsa nouare iube, tabulataque uicta senecta.
Non aptae sine sole domus, sine luce penates.
Sed duplices recta lumen regione fenestrae
Admittant, quarum surgentes altera Phoebi
S pectet aequos, fessos contra altera, iamque cadentes,
Tum uitri pellucentes opponere quadras
Hinc atque hinc iubeo, lini aut firmissima texta,
Vt neque concutiant uenti, neque nubila nimbis
Conspergant, obsitque intus penetrabile frigus.
Nec postrema fuit cautis praetendere cura
Retia rara. auium insidias, et callida furta
A uerte, illudit passer custodibus olim
Improbus, illudit chortis cristata uolucris.
Dant stragem passim rostris immitibus, implentque

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
