Latin
17
Girolamo Fracastoro, Syphilis 17
Unproofread scanNot analysed yet
Non faciunt, hinc densa nimis, nimis inde soluta.
Ergo contagum quoniam natura genusque
T. am uarium est: &multa modis sunt semina miris:
Contemplator &hanc, cuius coelestis origo est:
Quae, sicut desueta, ita mira erupit in auras.
Illa quidem non muta maris, turbamque natantum,
Non uolucres, non bruta altis errantia syluis,
Non armenta boum, pecudesue, armentaue equorum
Infecit: sed mente ingens ex omnibus unum
Humanum genus: &nostros est pasta sub artus.
P orrò homine è toto, quod in ipso sanguine crassum