Latin
CREMONENSIS
Girolamo Fracastoro, Syphilis 175
Unproofread scanNot analysed yet
Inserere umbrosae ramis ingentibus ulini,
Et stariles siluae nunc dant bicoloria mora.
Sunt aliae, quae, si foetus sibi nascitur ante
Quam Thysbaea nouis adolescat frondibus arbos,
Vrticamque, rubosque legunt, dum plurimus humor
Vere subest. at tu teneris tunc parce puellis
Crura, manusque arment facito, nec robora dura
Ascendat permitte in siluis innuba uirgo.
Verum operum patiens anus, et cui durior annis
Sit cutis (ingratae facilis iactura senectae)
Munere fungatur tali, ne forte quis altis
Egressus siluis Satyrorum e gente procaci
Suspiciat, teneraeque pudor notet ora puellae.
Illa quoque in primis cura est ut pabula semper
Sicca legant, nullaque fluant aspergine siluae
Aut pluuiae, aut roris nocturni. quippe uenenum
Saepe fuit quamuis tenuis bombycibus humor.
Nunquam igitur, cum nox horis silet intempestis,
Accedant siluam. expectent dum gurgite Eoce
T ethyos exierit, sursumque eduxerit omnem
xae