Latin
CREMONENSIS
Girolamo Fracastoro, Syphilis 178
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe etiam impastas auerti pabula cernes,
Sopitasque graui ueluti torpere ueterno
In tabulis. hic parce metu, ne corpora morbus
Forte aliquis, gentemque lues inuaserit aegram.
Hunc illis morem, natura hunc ipsa soporem
Addidit, indulgent somno, stratisque quiescunt,
Sopitisque dies alter transibit, et alter.
Cum uero expulerit noctem lux tertia rebus,
Consurgent, laetaeque ad pabula nota redibunt.
Ergo illas tumidas iubeo obseruare. nec ingens
N osse labor, ne improuisus sopor occupet. ultro
Signa dabunt ipsae. coelo capita ardua tollent
Arrectae, spernentque dapes. tum pigra notabis
Corda, animos resides, insueta silentia mensis.
Non tamen adueniet somnus simul omnibus idem.
Insomnes aliquae uigilant, dum turba quiescit
C aetera, nondum aptae, teneros quibus alliget artus Irrepens sopor. aduenient sua tempora et illis, Atque omnes tandem demittent lumina somno. Cura sit interea insomnes legere, atque uagantes,