# Syphilis 18

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/18

Et signa & faciem pestis nouisse, iuuabit.
Nanque iterum, quum fata dabunt labentibus annis
T empus erit, quum nocte atra sopita iacebit
Interitu data: mox iterum post secula longa
Illa eadem exurget: coelumque aurasque reuiset:
Atque iterum uentura illam mirabitur aetas.
In primis mirum illud erat: quod labe recepta,
S aepe tamen quater ipsa suum compleuerat orbem
L una prius, quàm signa satis manifesta darentur.
S cilicet extemplo non sese prodit aperte
Vt semel est excepta intus: sed tempore certo
D elitet: & sensim uires per pabula captat.
Interea tamen insolito torpore grauati,
S ponteque languentes animis, & munera obibant
Aegrius: & toto segnes se corpore agebant.
Lille etiam suus ex oculis uigor, & suus ore
D eiectus color haud laeta de fronte cadebat.
P aulatim caries foedis enata pudendis
H inc atque hinc inuicta locos, aut inguen edebat.
Tum manifesta magis uitij se prodere signa

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
