# Syphilis 185

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONENSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/185

SOMB. LIB. I.
Ergo se in faciem subito transformet è quinam
Imperat, et pascat qua gramina sueuerat illa
Quaerere, ut ignaram furto aggrediatur opertus.
Nec mora praeceptis. hinnitu Pelion altum
C lausus equo Deus impleuit, uotoque potitus
Vi tenuit frustra pugnantem, et multa recusantem.
E xin promeritae Veneri pro munere magno
S emina clausa dedit niueo tenuissima linteo
E tmeriti memor his, inquit, pulcherrima texes
Diua tibi insignes tunicas nihil indiga lanae,
Aut lini, quae dona negat tibi iniqua Minerua.
H inc praecepta dedit, diuinam et prodidit artem,
Quam primus, nati fugeret cum protinus iras,
Deprendit solis meditando in montibus olim.
Insuper admonuit uenturi praescius aeui
Quondam aliquos, sed enim multo post, affore uates, Qui totum canerent praeclara inuenta per orbem G ratum opus Ausonijs, dum uoluent fila, puellis. e, zu sed c. 22 L. II

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
