Latin
CREMONEN. BOMBYCVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 188
Unproofread scanNot analysed yet
Dum nouies roseus se lauerit aequore Titan,
Disce laboranti pecori non pigra mederi,
Tristibus et morbis occurrere. uos quoque nostri
Paruae animae exercent per tot discrimina casus,
Vestraque pallentes infestant corpora morbi.
Corrupta siue illa lues coeli influit aura,
Seu uitio infectae frondis, gens labitur aegra,
Et caetus subito serpunt contagia in omnes.
Inuadit mors. intereunt data corpora leto,
Et thalamis passim tetro manantia tabo
Fusa iacent. perit omne pecus, spes irrita fili.
Dii teneros Dii uos foetus arcete periclis,
Cum nondum morbis praesentes omnibus herbas
Monstrarit natura, hominumue industria solers
Nondum morborum causas deprenderit omnes.
Multa tamen, longo quae nos inuenimus usu,
Quaeque alii docuere, tibi nunc dicere pergam.
Nil adeo tineis fuerit praesentius aegris
Quàm subito e medio iocundo lumine cassas
Tollere, ne totam perfusa cadauera tabo