# Syphilis 190

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. BOMBYCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/190

Securum fuit. aspiciant sed lumina longe.
Si uero fuerit gelidis Aquilonibus aer
F rigidus, aut nimbos spirantibus humidus Austris,
Protinus in thalamos inferri profuit ignes
Ne tamen infestet lachrymosus lumina fumus,
Ipsos occuluere cauis fornacibus ignes,
Vnde aditus fumo sit nusquam in tecta, sed extra
Respirans Vulcanus in aera fumet apertum.
At calor interea placidus diffunditur intus
Paulatim, et tepidi calida e fornace uapores.
Sunt etiam, quae, cum nigrescit foetibus arbos,
Incipiunt cum mora rubescere, pabula lecta
Retibus imponunt raris, in perque foratis
Pellibus, in gyrumque agitant, iactantque per auras.
Nanque cadunt ueluti per lata foramina grando
Nigrantes baccae, uel quicquid inutile mensis,
Et tantum folia ipsa manent, quod soluere mollem
Aluum mora ferunt, tristesque inducere morbos.
Praeterea liquido respergi corpora oliuo
Mors erit extemplo ab miseris, lucemque relinquen
Ergo ubi nocte gregem famulae, et stabula alta reuisent,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
