# Syphilis 191

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. BOMBYCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/191

E dico procul ardentem deponere testam,
In tenebris ubi pingue oleum depascitur ignis.
Ne super incautis gutta stillantis oliui
Decidat, ac totos deformet peste penates.
Vsque adeo in Venerem longas exercuit iras
Infensam inuentrix semper frondentis oliuae.
Exin cum liquor officiat bombycibus omnis,
Praecipue sale qui fuerit uitiatus amaro
Cum semel attigerit, miseris erit acre uenenum.
Protinus elucet languentibus aurea pellis,
Deinde tument, turpisque animis ignauia uenit
Desidibus, tandem rumpuntur, et omnia tetro
Inficiunt tabo. sanies fluit undique membris
Nec quicquam salso Venerem aequore profuit ortam.
Quaedam ideo siluas seruant noctesque, diesque.
Quandoquidem inuentae salso quae pabula rore
I nuidia infecere (scelus prohibete nefandum
Diique, Deaeque omnes) caecum et liquere uenenum
In siluis, quod mox foliis bibit inscia bombyx.
Arce etiam strepitus. cantu caua cornua rauco,
F istulaque horribili procul absit ahenea bombo,
Tympanaque, et uoces ludentis comprime pubis.
I nualidas saepe exanimat leue murmur alumnas.
Sed neque tum pueri uastantes irrequieta
Cuncta manu hic illic, stragemque impune ferentes,
Iamque has, iamque illas digitis dum tangere gaudent,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
