# Syphilis 194

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. BOMBYCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/194

Cernere erat subito afflatos languescere flores,
Mox album late nimbum uolitare per auras,
Nec tantum noceat raptor ferus Orithyiae,
Si quando iratus male tutis incubet hortis.
Nostram igitur si forte domum praetermeet olim
Pestis, et ira deum talis, cum plurima reptans
Compleuit sedes omnis, atque atria circum
Non illum affari libeat, longumque morari.
Sed properate fores famulae, properate fenestras
C laudite, pestiferamque auertite limine cladem.
Iam promissa dies terris lucem intulit almam.
Iam, licet, ingredere, artificum mirare laborem
Egregium, mirare artes, ut pendula ramis
O mnibus haeserunt uarii glomeramina fili,
Qualiter autumni primo cum frigore in hortis
Arboribus pendent haud uno poma colore.
Sic haerent nitidi uario discrimine ramis
Folliculi. sunt quae uiridem traxere colorem
E foliis, quae depasta est Saturnia bombyx,
Fila, auri quaedam, electrique simillima puri.
O mnibus est reliquis color albi uelleris instar.
Ergo ubi per ramos iam perfecisse laborem
Clausas, quanque suum, uigili exploraueris aure,
Atque ubi nec strepitus, nec uim datur amplius ullam

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
