# Syphilis 196

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. BOMBYCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/196

Degenerat proles magis ac magis, atque propago
Deterior tibi semper erit labentibus annis.
Sed non ob sobolem multos seruare necesse est
F olliculos, capitum multorum semina partu
Vna dabit mater, centum quaeque oua relinquet.
Quos igitur foeturae habiles prouideris, omnis
Connectes ducto per acus uestigia filo.
Sed parcens leuiter terebrato, extremaque tantum
Tangito acu tenui, ne inclusa cadauera ferro
Ah uioles, et res euertas funditus omnes.
Post hinc consertos ita frigida sub loca conde
A ut Bacchi in cella sub terram, aut sicubi montis
E xest specus ardenti impenetrabile Phoebo,
Ne calor absumat defuncta cadauera uita,
Fata dabunt quibus ad iocundum surgere lumen
Rursus, et in paruas uolucrum se uertere formas,
Cum primum coelo stellas Aurora fugarit,
Et decies roseos Sol lauerit aequore currus.
Nam quondam (ut perhibent) cum primos aurea foetus
Nutriret Venus umbrosis in uallibus Idae,
Nuda cohors tenerum circum ludebat amorum,
Et nunc hic manibus temere dare pabula blandis,
Nunc illic tractare leui reptantia tactu
Corpora, Acidaliosque toris diffundere flores.
Dum uero incauti nunc huc, nunc protinus illuc
(F orte parens aberat) studiis puerilibus errant,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
