# Syphilis 199

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. BOMBYCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/199

Alitis in faciem se post opera, atque labores
Verteret, et nigros Orci bis uiseret amnes.
Vt quosdam populos in Hyperborea Pallene
Esse ferunt, qui, se ut nouies Tritonide in unda
Merserunt, natis tollantur in aera pennis.
Nonne uides, cum carceribus exire reclusis
Instant ardentes, quanta nitantur opum ui?
Clausa obstat domus, et fili densissimus ordo.
Nec mora nec requies, uestigant omnia circum,
Explorantque aditus omnis, si qua potis extra
Rumpere, et optatae rursum se reddere luci.
Ecce autem ut rostro follem terebrauit acuto,
Protinus erumpit (uisu mirabile monstrum)
Alitis in paruae bombyx collecta figuram,
Et noua se rerum facies mirantibus offert.
Nam quae longa fuit tinea olim, fit leuis alis
Papilio tineae pallentes concolor artus.
Ergo carceribus cum rupit multa uiam uis,
Et se se caecis populi eripuere tenebris
Aligeri, atque iterum lucis uenere sub auras,
Haerent attoniti rerum nouitate, neque audent
Remigio alarum se aperto crede coelo,
Dissimilesque sui tacite noua corpora secum
Mirari, forma nec se se agnoscere in illa.
Cornua mirantur fronti, mirantur et alas,
Et uires nil supra audent tentare priores
Diffisi, memoresque sui, sed tum neque gustant
Pabula, nec uitae quaerunt alimenta prioris
Tantus adhuc memores timor atri detinet Orci.
Nunc etiam ante oculos Styx liuida, nigraque regna,
Tartareique canis tria guttura, monstraque Ditis
Impacata, breuis ne uitae gaudia quaerant.
Iccirco aligerae neque frondem suffice genti
Incassum, neque potandos admoueris amnes.
Carpe manu resides, et funibus insidentes,
In tabulamque refer stratam uelamine molli.
Quippe ubi subtracto se rursum ad fata uocari
Senserunt uictu, turbantur. tum simul omnes,
Excidium ueluti coelo, terrisque propinquum
Immineat, cum supremo mortalia cuncta

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
