# Syphilis 204

Girolamo Fracastoro, Syphilis, CREMONEN. BOMBYCVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/204

S tamineque implicito cura est dissoluere nodos.
Hinc uocat extremum tandem textura laborem,
Intenduntque nurus discretas pectine telas
Multifido, radiisque sonantibus intertexunt
I actantes dextra, laeuaque sequentia fila,
Alternisque suus pedibus labor additus, atque
Desuper acta gemit tereii rota garrula neruo.
Nec mora, certantes properant, falluntque laborem
Aut cantius, aut Veneris curae narrantur inanes.
Nec modus est simplex texendi, nec genus unum
Telarum. nunc rasa uides, et leuia texta
Nunc pexis, leuiterque attonsis mollia uillis.
Quin etiam uarios tenui subtegmine pingunt
N exilibus, flores hederis, siluasque uirentes,
Pomaque, graminaque, et ceruos, capreasque fugaces.
Adde uelut nebulas tenues uelamina textu
Rara, quibus matres crines, et tempora uelant,
In templisque deum prohibent a puluere uultus.
Vidi etiam uarium quae mutant texta colorem
Eludantque oculos, ut discolor aura refulsit.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
