Latin
CREMONEN. BOMBYCVM
Girolamo Fracastoro, Syphilis 207
Unproofread scanNot analysed yet
Neue oculis lachrymae, neu deesset luctibus humor
Perpetuus, superis quae uota audita repente.
Perstat in incepto. gemitu nemora omnia complet.
Non oculis lachrymae, non defit luctibus humor.
Soluunt se in lachrymas artus, et corpore toto
Liquitur humor, abitque omnis conuersus in undas.
Fit fluuius, cursuque breuissimus exit in alueum
Abdua magne tuum, et tecum in uada soluitur alti
Eridani, atque pedes Phaethusae humectat amatae
F lumine turrigerae radens sata culta Cremonae.
Mansit amor, ueteres amni mansere calores.
Saepe illum fama est clausam sub cortice Nympham
Tentasse, optatum mox ascendisse cubile.
Tandem iuncta Dryas fluuio est, licitisque hymenaeis
Egressam rupta diuam Deus arbore duxit,
Cui picturatas uario subtegmine uestes,
IIlusasque auro tunicas, et tenuia laetae
T exta dedit missa a patriis sibi munera terris.
Paucaque praeterea bombycis semina donis
Addidit, ostendens huius quis muneris usus.
Ipsa eadem egregias longo post tempore natas
Seriadas docuit patris de nomine dictas.
Mox illae Ausonias passim sparsere per urbes,
Et morum umbrosam latos seuere per agros,
Vnde sacri uiridem uates petiere coronam
Et meritis gratas sibi deuinxere puellas.
FINIS.