Latin
22
Girolamo Fracastoro, Syphilis 22
Unproofread scanNot analysed yet
O mnes optatos suspirauere hymenaeos.
F orsan &ultores superos neglecta uocauit
Non nequicquam aliqua: et uotis pia numina mouit.
Nam nimium fidentem animis, nec tanta timentem
I nuasit miserum labes, qua saeuior usquam
Nulla fuit: nulla unquam alijs spectabitur annis,
P aulatim uer id nitidum, flos ille iuuentae
Disperiit: uis illa animi: tum squallida tabes
Artus (horrendum) miseros obduxit: &alte
G randia turgebant foedis abscessibus ossa.
VIcera (Proh Diuum pietatem) informia pulchros
P ascebant oculos, &diae lucis amorem:
P ascebantque acri corrosas uulnere nares.
Illum Alpes uicinae illum uaga flumina flerunt.
Illum omnes Ollique Deae, Eridantiquod puellae
F leuerunt: nemorumque Deae rurisque puellae:
S ebinus que alto gemitum Lacus edidit amne
Ergo hanc per miseras terras Saturnus agebat
P estem atrox: nec saeua minus crudelis &ipse
M iscebat Mauors: coniunctaque fata ferebat.
Q uippe lue hac nascente, putem simul omnia diras
E umenidas ceciniße fera &crudelia nobis.
Tartareos etiam Barathro (dira omina) ab imo
E xciuiße lacus: Stygiaque ab sede laborem,
P estemque, horribilemque famem, bellumque, necemque Dij patrij, quorum Ausonia est sub numine: tuque T u Latij Saturne pater, quid gens tua tantum Est merita? an quicquam superest dirique grauisque,
Quod sit inexhaustum nobis? ecquod genus usquam
A uersum usque adeo coelum tulit? ipsa labores
P arthenope dic prima tuos: dic funera regum,
Etspolia, &praedas, captiuaque colla tuorum.
An stragem infandam memorem, sparsumque cruorem
G allorumque, Italumque pari discrimine: quum iam
S anguineum, &defuncta uirum, defunctaque equorum
Corpora uoluentem, cristasque, atque arma trahentem E ridanus pater acciperet rapido agmine Tarrum? T e quoque spumantem, &nostrorum caede tumentem tin pacii fla? Abdua, non multo post tempore, te pater idem