# Syphilis 26

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/26

Perniciem aduersus tantam: quid
tempore quoque
Conueniat (nostri quae pars est altera coepti)
Expediam: et miranda hominum comperta docebo.
Q uippe noua quum re attoniti, multa irrita primum
T entassent: tamen angustis sollertia maior
In rebus, crescensque usu experientia longo
E uicere: datumque homini protendere longe
Auxilia: & certis pestem compescere uinclis:
Victorem & sese claras attollere in auras.
C redo equidem & quaedam nobis diuinitus eße
I nuenta: ignaros fatis ducentibus ipsis.
Nam quanquam fera tempestas, & iniqua fuerunt

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
