# Syphilis 27

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/27

Sydera: non tamen omnino praesentia Diuum
A bfuit à nobis, placidi & clementia coeli.
Si morbum insolitum, si dura & tristia bella
Vidimus, & sparses dominorum caede Penates:
O pepidaque, incensasque urbes, subuersaque regna:
Et templa, & raptis temerata altaria sacris:
F lumina deiectas si perrumpentia ripas
E uertere sata: & medijs nemora eruta in undis,
Etpecora, & domini, correptaque rura natarunt:
O bseditque inimica ipsas penuria terras:
Haec eadem tamen haec aetas (quod fata negarunt
Antiquis) totum potuit sulcare carinis
Id pelagi, immensum quod circuit Amphitrite.
Nec uisum satis, extremo ex Atlante repostos
Hesperidum penetrare sinus: Praßumque sub Arcto
Inspectare alia, praeruptaque littora Rhapti:
Atque Arabo aduehere, et Carmano ex ęquore merces:
Aurorae sed itum in populos Titanidis usque est
S vpra Indum, Gangemque supra, qua terminus olim
C atygare noti orbis erat: superata Cyambe,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
