# Syphilis 29

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/29

Dulcia iam profugas reuocauit ad otia musas:
Et leges Latio antiquas, rectumque, pium que
Restituit: qui iusta animo iam concipit arma
Pro re Romana, pro relligione Deorum.
Vnde etiam Euphrates, etiam late ostia Nili
Et tantum Euxini nomen tremit unda refusi:
Atque Aegaea suos confugit Doris in Isthmos.
Ergo alij dum tanta canent: dumque illius acta
Inclyta component: dum forte accingeris & tu
Condere, & aeternis uicturum intexere chartis:
Nos, quos fata uocant haud tanta ad munera: lusus
Incoeptos, quantum tenuis fert musa, sequamur.
Principio, quoniam affecti non sanguinis una
Eest ratio, tibi sit morbo spes maior in illo,
S anguine qui insedit puro: uerum quibus atra
B ile tument, spißoque resultant sanguine uenae:
Maior in ijs labor est: pestisque tenacius haeret.
Quare operae pretium est ualidis atque acribus uti
O mnibus hos contra, miseris nec parcere membris.
Quin etiam meliora sibi promittere cuncta
Ille potest, qui principijs nouiße sub ipsis
S erpentem tacite ualuit per uiscera labem.
Nanque ubi pasta diu, uires per pabula longa
Auxerit: & iam se uitium firmauerit intra:
H eu quanto tibi libertas speranda labore est.
Ergo omnem impendes operam, te opponere paruis
Principijs: memorique animo haec praecepta reconde.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
