# Syphilis 31

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/31

F inißet: syluisque luem liquißet in altis.
S ed nec turpe puta dextram summittere aratro:
Et longum trahere incuruo sub uomere sulcum:
Neue bidente solum, & duras proscindere glebas:
Etualida aëriam quercum exturbare bipenni:
A tque imis altam eruere ab radicibus ornum.
Q uin etiam: exercere domi quo te quoque poßis:
P aruam mane pilam uersa mihi, uespere uersa.
Et saltu, & dura potes exudare palaestra.
Vince malum: nec te fallat, quod desidis oti
Assidue desyderium, lecti que sequetur
Tu lecto ne crede: graui ne crede sopori.
His alitur uitium: & placide sub imagine pacis
D ecipit: è dulcique trahit fomenta quiete.
Nec non interea effugito quae tristia mentem
S ollicitant. procul eße iube curasque, metumque
P allentem, ultricesque iras, omnemque Mineruae
A ddictum studijs animum: sed carmina, sed te
Delectent, iuuenumque chori, mistaeque puellae:
P arce tamen ueneri: mollesque ante omnia uita

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
