# Syphilis 32-2

Girolamo Fracastoro, Syphilis, IBLIGYTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/32-2

IBLIGYTUA P orcae heu terga fuge: & lumbis ne uescere aprinis: V enatu quamuis toties confeceris Apros. Quin neque te crudus Cucumis, non tubera captenti Neue famem Cinara, Bulbisue salacibus exple Non placeat mihi lactis amor: non usus aceti: Non fumosa mero spumantia pocula baccho. Qualia Cyrnaei colles, campique Falerni, Et Pucinus ager mittunt: aut qualia nostris Rhetica dat paruo de collibus uua racemo. Nempe Sabina magis placeant: dilutaque tellus Quae tulit: & multo domuerunt Naiades amne. At tibi si ex horto uictus, mensaeque Deorum Sunt animo: atque olerum simplex et inempta uoluptas: Non Mentae uirides, non laeta Sisymbria desunt, Intybaque, & toto florentes frigore Sonchi. Et Sia fontanis semper gaudentia riuis. Et Thymbrae suaues, & odoriferae Calaminthae. L aeta Meliphylla, & riguo Bugloßus ab horto C arpantur: plenisque ferax Erucula palmis, Atque Olus, atque Rumex, & salsi gramina Crithmi.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
