# Syphilis 32

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/32

Concubitus. nihil est nocuum magis, odit & ipsa P ulchra Venus, tenerae contagem odere puellae. Quod sequitur: uictus ratio tibi maxima habenda est: Nec sit cura tibi, neue obseruantia maior. P rincipio, quoscunque amnes, quoscunque paludes, Q uosque lacus liquidi pascunt, quosque aequora pisces, O mne genus procul amoueo. sunt quos tamen usus Liberius, quum res cogit, concedere possit. O mnibus his est alba caro, non dura, tenaxque: Q uos petrae, & fluuiorum ad uersa, marisque fatigant. T ales nant pelago Phycides, rutilaeque per undas Auratae, Gobique, & amantes saxea Percae. T alis dulcifluum fluuiorum Scarus ad ora S olus saxa inter depastas ruminat herbas. S ed neque quae stagnis uolucres, quaeque amnibus altis D egere amant, liquidisque cibum perquirere in undis: Laudarim, tibi pinguis Anas, tibi crudior Anser Vitetur: potiusque uigil Capitolia seruet. Viteturque graui Coturnix tarda sagina. Tu teneros lactes, tu pandae abdomina Porcae, pus. Foelitati

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
