# Syphilis 36

Girolamo Fracastoro, Syphilis, IBLIGYTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/36

S ed placidis agere, & per tempora lenibus uti.
Tum superest tibi cura animum ad fomenta relicta
Vertere, contagisque ad tenuia semina caecae.
I Illa quidem consueta modis inserpere miris.
P rofuerint igitur quaeque exsiccantia, quae que
Marcori resinosa solent obsistere putri.
T ales sunt Myrrhae lacrymae: sunt talia Thura,
Cedrusque, Aspalathusque immortalisque Cupreßus,
Etbene cum Calamo spirans redolente Cyperus.
Ergo nec desint Casiae: nec desit Amomum,
Macerue, Aggalocumue tibi, nec Cinnama odora.
Est etiam in pratis illud, iuxtaque paludes
S cordion, omnigenis quod tantum obstare uenenis,
C ontagique solet: paruo quaerenda labore
H erba tibi, uiret ipsa comis imitata Chamaedryn,
F lore rubens, referensque Alli cum uoce saporem.
Aurora nascente huius frondemque comantem
Radicesque coque: atque haustu te prolue largoS ed neque carminibus neglecta silebere nostris H esperidum decus, & Medarum gloria Citre

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
