# Syphilis 39

Girolamo Fracastoro, Syphilis, IBLIGYTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/39

H inc alia inuenta expediam: quae tristia quanto
Sunt magis, hoc tanto citius finire labores,
E rumnasque mali poterunt. quippe effera labes,
Inter prima tenax, & multo fomite uiuax
Ne dum se haud uinci placidis, & mitibus, at nec
T ractari sinit: & mansuescere dura repugnat.
Sunt igitur Styracem in primis qui, Cinnabarinque,
Et Minium, et Stimmi agglomerant, et Thura minuta:
Quorum suffitu pertingunt corpus acerbo:
Absumuntque luem miseram, & contagia dira.
At uero & partim durum est medicamen, & acre:
P artim etiam fallax: quo faucibus angit in ipsis
S piritus: eluctansque animam uix continet aegram.
Quo circa totum ad corpus nemo audeat uti
udice me, certis fortasse erit utile membris: Quae Papulae informes, Chironiaque ulcera pascunt. Argento melius per soluunt omnia uiuo P ars maior, miranda etenim uis insita in illo est: Siue quod id natum est subito frigus que calorem que Excipere: unde in se nostrum cito contrahit ignem:

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
