# Syphilis 4

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/4

Insolitam peperere luem? num tempore ab illo
Vecta mari occiduo, nostrum peruenit in orbem:
Ex quo lecta manus soluens de littore Ibero
A usa fretum tentare, uagique incognita ponti est
A equora: & orbe alio positas perquirere terras?
Illic nanque ferunt, aeterna labe per omnes
I à morbi regnare urbes, paßimque uagari
P erpetuo coeli uitio: atque ignoscere paucis.
C ommerci ne igitur causa accessisse putandum est
Delatam contagem ad nos: quae parua sub ipsis
Principijs, mox & uires & pabula sensim
S uscipiens, sese in terras diffuderit omnes?
Vt saepe in stipulas cecidit quum forte fauilla
Deface, neglectam pastor quam liquit in aruo.
Illa quidem tenuis primum, similisque moranti
Incedit: mox ut paulatim increuit eundo,
T ollitur: & uictrix meßem populatur, & agros,
Vicinumque nemus: flammasque sub aethera iactat.
Dat sonitum longe crepitans Iouis auia sylua:
Et coelum late circum, campique relucent.
iij

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
