Latin · Dactylic hexameter
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 43
Unproofread scanNot analysed yet
H aud aberit Dea, quae caecae in penetralia terrae
D educat te sancta: &opem tibi sedula praestet.
S urge age: nec uani speciem tibi concipe somni.
Illa ego sum, quae culta uago per pinguia fonte
D ilabor, Dea uicinis tibi cognita ab undis.
S ic ait: &se coeruleo cita condidit amne
Ille autem ut placidus ceßit sopor, omina laetus
Accipit: &Nympham precibus ueneratur amicam.
O sequor, o quocunque uocas pulcherrima fontis
Vicini Dea Callirhoe. Tum postera primum
E xurgens Aurora, suos ubi protulit ortus:
Monstratum Iouis in sylua sub rupibus altis
Antrum ingens petit: &nigrantem tergora primo,
Vestibulo sistit pecudem: magnaeque trementem
Mactat Opi tibique, inquit, ego hanc Ops maxima macto.
Tum Noctem, noctisque Deas, ignota precatur
Numina, iam quod simul Thian, atramque Cupressum
Vrebat: quum uox terrae reuoluta cauernis
Longe audita sacras Nympharum perculit aures:
Nympharum, quibus aera solo sunt condita curae.