# Syphilis 43

Girolamo Fracastoro, Syphilis, IBLIGYTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/43

H aud aberit Dea, quae caecae in penetralia terrae
D educat te sancta: & opem tibi sedula praestet.
S urge age: nec uani speciem tibi concipe somni.
Illa ego sum, quae culta uago per pinguia fonte
D ilabor, Dea uicinis tibi cognita ab undis.
S ic ait: & se coeruleo cita condidit amne
Ille autem ut placidus ceßit sopor, omina laetus
Accipit: & Nympham precibus ueneratur amicam.
O sequor, o quocunque uocas pulcherrima fontis
Vicini Dea Callirhoe. Tum postera primum
E xurgens Aurora, suos ubi protulit ortus:
Monstratum Iouis in sylua sub rupibus altis
Antrum ingens petit: & nigrantem tergora primo,
Vestibulo sistit pecudem: magnaeque trementem
Mactat Opi tibique, inquit, ego hanc Ops maxima macto.
Tum Noctem, noctisque Deas, ignota precatur
Numina, iam quod simul Thian, atramque Cupressum
Vrebat: quum uox terrae reuoluta cauernis
Longe audita sacras Nympharum perculit aures:
Nympharum, quibus aera solo sunt condita curae.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
