# Syphilis 47

Girolamo Fracastoro, Syphilis, IBLIGYTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/47

Accepit noua fama fidem: populosque per omnes
Prodijt haud fallax medicamen, coeptaque primum
Misceri argento fluitanti axungia porcae.
Mox etiam Oriciae simul adiuncta est Terebinthi,
Et Laricis resina aëriae. sunt qui unguen equinum
Vrsinumue adhibent, Bdelae, Cedrique liquorem.
Nonnulli & Myrrhae guttas, & mascula Thura
A dijciunt: Miniumque rubens, & Sulfura uiua.
H aud uero mihi displiceat, componere si quem
T rita Melampodia, atque arentem iuuerit Irim,
G albanaque, & Lasser graue olens, oleum quod salubre L entisci, atque oleum haud experti Sulfuris ignem. His igitur totum oblinere, atque obducere corpus Ne obscoenum, ne turpe puta, per talia morbus Tollitur: & nihil eße potest obscoenius ipso
P arce tamen capiti: & praecordia mollia uita.
Tum super & uittas astringe: & stuppea necte
Vellera. dein stratis tegmento imponere multo,
Dum sudes: foedaeque fluant per corpora guttae.
Haec tibi bisquinis satis est iterasse diebus.
Durum erit. at quicquid tulerit res ipsa, ferendum est.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
