Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 48
Unproofread scanNot analysed yet
Aude animis, tibi certa salus stans limine in ipso
S igna dabit. liquefacta mali excrementa uidebis
Aßidue sputo immundo fluitare per ora:
Etlargum ante pedes tabi mirabere flumen.
Ora tamen foeda erodent ulcuscula: sed tu
Lacte foue: &cocto Cytini, uiridis quae Ligustri.
T empore non alio generosi pocula bacchi
Annuerim sumenda tibii purum quae Falernum
Et Chia, &pateris spumantia Rhetica largis.
Sed iam age uicinae uictor gratare saluti. Vltima adest tibi cura, eadem &placidissima: corpus A bluere, &lustrare artus, ac membra piare S toechade, Amaracinisque comis, &Rore marino, Verbenaque sacra, &bene olentibus Heracleis. Ed iam me nemora alterius felicia mundi Externique uocant saltus, longe assonat aequor
Herculeas ultra metas: &littora longe
A pplaudunt semota. mihi nunc magna Deorum
Munera, &ignoto deuecta ex orbe canenda
Sancta arbos: quae sola modum, requiemque dolori
Et finem dedit erumnis, age Diua beatum
ranie uenerare nemus: crines quod reuinctam
F ronde noua, iuuet in medica procedere palla
P er Latium: &sanctos populis ostendere ramos:
Et iuuet haud unquam nostrorum aetate parentum
Visa prius, nulliue unquam memorata referre.
Vnde aliquis forsan nouitatis imagine mira
C aptus, &heroas, &grandia dicere facta
A ssuetus, canat auspiciis maioribus ausas