# Syphilis 5

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/5

At uero, si rite fidem obseruata merentur
Non ita censendum: nec certe credere par est
E sse peregrinam nobis, transque aequora uectam
Contagem: quoniam in primis ostendere multos
P ossumus, attactu qui nullius hanc tamen ipsam
S ponte sua sensere luem: primique tulere.
Praeterea & tantum terrarum tempore paruo
Contages non unà simul potuisset obire.
A spice per Latij populos, qui que herbida Sagrae
P ascua, & Ausonios saltus, & Iapygis orae
A rua colunt: specta Tyberis qua labitur, & qua
E ridanus centum fluuijs comitatus in aequor,
Centum urbes rigat, & placidis interfluit undis.
Vno non ne uides ut tempore pestis in omnes
S aeuijt? ut sortem pariter transegimus unam?
Q uin etiam externos eadem per tempora primum
E xcepisse ferunt: nec eam cognouit Ibera
G ens prius, ignotum quae scindere puppibus aequor
A usa fuit: quàm quos disterminat alta Pyrene,
Atque freta, atque Alpes cingunt, Rhaenusque bicornis: Quàm relique, quos lata tenet gelida ora sub Arcto.
T empore non alio Poeni sensistis, & omnes
Qui laetam Aegyptum metitis, foecundaque Nilo
A rua: & Palmiferae syluas tondetis Idumes.
Quae quum sic habeant sese: nempe altius isti
P rincipium labi, rerumque latentior ordo,
(Ni fallor) grauiorque subest, & maior origo. Principio quaeque in terris, quaeque aethere in alto,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
