# Syphilis 6

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/6

A tque mari in magno Natura educit in auras:
C uncta quidem nec sorte una, nec legibus ijsdem
P roueniunt: sed enim quorum primordia constant
E paucis, crebro ac passim pars magna creantur.
Rarius ast alia apparent, & non nisi certis
Temporibusue, locisue: quibus uiolentior ortus
Et longe sita principia: ac nonnulla, priusquam
E rumpant tenebris & opaco carcere noctis,
Mille trahunt annos: spatiosaque secula poscunt.
T anta ui coeunt genitalia semina in unum.
Ergo & morborum quoniam non omnibus una
N ascendi est ratio: facilis pars maxima uisu est:
Et faciles ortus habet, & primordia praestoRarius emergunt alij: & post tempore longo D ifficiles causas, & inextricabile fatum Et sero potuere altas superare tenebras. [cyraρὰς ic Elephas sacer Ausonijs incognitus oris,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
