Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 65
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quid Sol te, inquit, rerum patremque Deumque
Dicimus? &sacras uulgus rude ponimus aras?
Mactatoque Doue, &pingui ueneramur acerra?
Si nostri nec cura tibi est: nec regia tangunt
Armenta? an potius superos uos arbitrer uri
I nuidia? mihi mille niuis candore Iuuencae,
Mille mihi pascuntur Oues. uix est tibi Taurus
Vnus: uix Aries coelo (si uera feruntur
Vnus: &armenti custos Canis arida tanti.
Demens quin potius Regi diuina facesso?
Cui tot agri, tot sunt populi: cui lata ministrant
Aequora: &est superis, ac Sole potentia maior.
Ille dabit facilesque auras: frigusque uirentum
Dulce feret nemorum armentis: aestumque leuabit.
Sic fatus, mora nulla, sacras in montibus aras
Instituit regi Alcithoo: &diuina faceßit.
Hoc manus agrestum, hoc pastorum caetera turba
E xequitur: dant thura focis incensa: litanturque
S anguine taurorum: &fumantia uiscera torrent.
Quae postquam Rex, in solio dum forte sederet
S ubiectos inter populos, turbamque frequentem,
Agnouit: Diuum exhibito gauisus honore,
Non ullum tellure coli, se uindice, numen
Imperat, eße nihil terra se maius in ipsa.
Coelo habitare Deos: nec eorum hoc eße quod infra est. Viderat haec, qui cuncta uidet: qui singula lustrat,