Latin
IBLIGYTUA
Girolamo Fracastoro, Syphilis 68
Unproofread scanNot analysed yet
Ante solo nunquam fuerat quae cognita in isto
Protinus è terra uirides emittere frondes
I incipit: &magna campis pubescere sylua.
Annua confestim Soli facienda sacerdos
VItori noua sacra canit. deducitur ipse
Sorte data, qui pro cunctis cadat unus ad aram,
Syphilus, &iam farre sacro, uitisque paratis
Purpureo stabat tincturus sanguine cultros.
T utatrix uetuit luno; &iam mitis Apollo:
Qui meliorem animam miseri pro morte, inuencum
Supposuere: feroque solum lauere cruore.
Ergo eius facti aeternum ut monumenta manerent:
Hunc morem antiqui primum statuere quotannis
Sacrorum, ille tuum testatur Syphile crimen,
Victima uana, sacras deductus pastor ad aras.
Illa omnis, quam cernis, inops miserandaque turba
Tacta Deo est: ueterumque luit commissa parentum.
Cui notis precibusque piis numerisque sacerdos