# Syphilis 68

Girolamo Fracastoro, Syphilis, IBLIGYTUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/68

Ante solo nunquam fuerat quae cognita in isto
Protinus è terra uirides emittere frondes
I incipit: & magna campis pubescere sylua.
Annua confestim Soli facienda sacerdos
VItori noua sacra canit. deducitur ipse
Sorte data, qui pro cunctis cadat unus ad aram,
Syphilus, & iam farre sacro, uitisque paratis
Purpureo stabat tincturus sanguine cultros.
T utatrix uetuit luno; & iam mitis Apollo:
Qui meliorem animam miseri pro morte, inuencum
Supposuere: feroque solum lauere cruore.
Ergo eius facti aeternum ut monumenta manerent:
Hunc morem antiqui primum statuere quotannis
Sacrorum, ille tuum testatur Syphile crimen,
Victima uana, sacras deductus pastor ad aras.
Illa omnis, quam cernis, inops miserandaque turba
Tacta Deo est: ueterumque luit commissa parentum.
Cui notis precibusque piis numerisque sacerdos

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
