Latin
7
Girolamo Fracastoro, Syphilis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Lichen latuere diu: quibus accola Nili
ἐν ὀστρ
είε ἐκφίειε
Gens tantum, regioque omnis uicina laborat.
De genere hoc est dira lues, quae nuper in auras
E xijt: &tandem sese caligine ab atra
E xemit: durosque ortus, &uincula rupit.
Quam tamen (aeternum quoniam dilabitur aeuum)
Non semel in terris uisam, sed saepe fuiße,
Ducendum est: quanquam nobis nec nomine nota
H actenus illa fuit: quoniam longaeua uetustas
C uncta situ inuoluens, &res, &nomina delet:
Nec monumenta patrum seri uidere nepotes.
Oceano tamen in magno sub sole cadente
Qua misera inuentum nuper gens incolit orbem,
Paßim oritur: nullisque locis non cognita uulgo est. Vsque adeo rerum causae, atque exordia prima,