# Syphilis 7

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/7

Sic Lichen latuere diu: quibus accola Nili
ἐν ὀστρ
είε ἐκφίειε
Gens tantum, regioque omnis uicina laborat.
De genere hoc est dira lues, quae nuper in auras
E xijt: & tandem sese caligine ab atra
E xemit: durosque ortus, & uincula rupit.
Quam tamen (aeternum quoniam dilabitur aeuum)
Non semel in terris uisam, sed saepe fuiße,
Ducendum est: quanquam nobis nec nomine nota
H actenus illa fuit: quoniam longaeua uetustas
C uncta situ inuoluens, & res, & nomina delet:
Nec monumenta patrum seri uidere nepotes.
Oceano tamen in magno sub sole cadente
Qua misera inuentum nuper gens incolit orbem,
Paßim oritur: nullisque locis non cognita uulgo est. Vsque adeo rerum causae, atque exordia prima,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
