Latin
74
Girolamo Fracastoro, Syphilis 74
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tibi parua ferunt iam nunc solatia dulces,
Dum procul a patria raptum, amplexuque tuorum,
Ah dolor, Hispanis sors impia detinet oris
Henrico cum fratre, patris sic fata tulerunt
Magnanimi, dum Fortuna luctatur iniqua.
Parce tamen puer o lachrymis. fata aspera forsan
Mitescent, aderitque dies laetissima tandem,
Post triste exilium patriis cum redditus oris
Laetitiam ingentem populorum, omnisque per urbes
Accipies plausus, et laetas undique uoces,
Votaque pro reditu persoluent debita matres.
Interea te Pierides comitentur, in altos
Iam te Parnasi mecum aude attollere lucos.
Iamque adeo imprimis ne te non carminis unum
Praetereat genus esse, licet celebranda reperti
Ad sacra sint tantum uersus, laudes ue Deorum
Dicendas, ne relligio sine honore iaceret.
Nam traxere etiam paulatim ad caetera Musas,
Versibus et uariis cecinerunt omnia uates.
Sed nullum e numero carmen praestantius omni.