Latin
75
Girolamo Fracastoro, Syphilis 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
Siue elegis iuuenum lachrymas, quibus igne medullas. Vrit amor, seu pastorum de more querelas, Et lites Siculi uatis modularis auena Siue aliud quodcunque canis, quo carmine cunque, Nunquam hinc (ne dubita) prorsum inconsultus abibis. Atque ideo quodcunque audes, quodcunque paratus Aggrederis, tibi sit placitum, atque arriserit ultro Ante animo. nec iussa canas, nisi forte coactus Magnorum imperio regum, si quis tamen usquam est, Primores inter nostros qui talia curet. (O mnia sponte sua, quae nos elegimus ipsi, Proueniunt, duro assequimur uix iussa labore. Sed neque cum primum tibi mentem inopina cupido, Atque repens calor attigerit, subito aggrediendum est Magnum opus. adde moram, tecumque impensius ante Consule, quicquid id est, partisque expende per omnes