# Syphilis 75

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/75

Quàm quo post diuos heroum facta recensent,
Versibus unde etiam nomen fecere minores
Munere concessum Phoebi uenerabile donum
Phoemonoes, quae prima dedit (si uera uetustas)
Ex adyto haud aliis numeris responsa per orbem.
Tu uero ipse humeros explorans consule primum,
Atque tuis prudens genus elige uiribus aptum.
Nam licet hic diuos, ac diis genitos heroas
Imprimis doceam canere, et res dicere gestas
Haec tamen interdum mea te praecepta iuuabunt
S eu scenam ingrediens populo spectacula praebes,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
