# Syphilis 82

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/82

Haud alio Latium tantum se tempore iactat.
Tunc linguae Ausoniae potuit quae maxima uirtus
Esse fuit, coeloque ingens se gloria uexit
Italiae, sperare nefas sit uatibus ultra.
Nulla mora, ex illo in peius ruere omnia uisa,
Degenerare animi, atque retro res lapsa referri.
Hic nanque ingenio confisus posthabet artem
Ille furit strepitu, tenditque aequare tubarum
Voce sonos, uersusque tonat sine more per omnes.
Dant alii cantus uacuos, et inania uerba
Incassum, sola capti dulcedine uocis,
Pierides donec Romam, et Tyberina fluenta
Deseruere Italis expulsae protinus oris
Tanti causa mali Latio gens aspera aperto
Saepius irrumpens. sunt iussi uertere morem
Ausonidae uicti, uictoris uocibus usi.
Cessit amor Musarum. artes subiere repente
Indignae, atque opibus cuncti incubuere parandis.
Iampridem tamen Ausonios inuisere rursus
Ceperunt Medycum reuocatae munere Musae

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
