# Syphilis 83

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/83

T uscorum Medycum, quos tandem protulit aetas
Europae in tantis solamen dulce ruinis.
Illi etiam Graiae miserati incommoda gentis,
Ne Danaum penitus caderet cum nomine uirtus,
In Latium aduectos iuuenes, iuuenumque magistros,
Argolicas artis quibus esset cura tueri,
Securos Musas iussere, atque ocia amare.
Illi etiam captas late misere per urbes,
Qui doctas tabulas ueterum monimenta uirorum
Mercati pretio adueherent, quae barbarus igni
T radebat Danaum regnis, opibusque potitus.
Et tentamus adhuc sceptris imponere nostris
Externum, nec dum ciuiles condimus exses.
Haec aetas omnis, uatum haec fortuna priorum.
Ergo ipsum ante alios animo uenerare Maronem,
Atque unum sequere, utque potes, uestigia serua,
Qui si forte tibi non omnia sufficit unus,
Adde illi natos eodem quoque tempore uates.
P arce dehinc puer, atque alios ne quaere doceri.
Nec te discendi capiat tam dira cupido.

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
