# Syphilis 84

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/84

Tempus erit, tibi mox cum firma aduenerit aetas,
Spectatum ut cunctos impune accedere detur.
Interea moniti uos hic audite parentes.
Quaerendus rector de millibus, e que legendus,
Sicubi Musarum studiis insignis, et arte,
Qui curas dulces, carique parentis amorem
Induat, atque uelit blandum perferre laborem.
Illa suis niti nondum ausit uiribus aetas,
Externae sed opis, alienaeque indiga curae est.
Nam puerum, ni praesentis uis fida regentis
Adsit, et hunc dulcem studiorum infundat amorem,
IIlecebrae sacris auertant mille camoenis
Deceptum falsa melioris imagine curae.
Sic quoque ubi cultis plantas defodit in hortis
Agricola, et teneras telluri credidit almae,
F raxineas contos subito erigit, et sua cuique
Robora, ut innixae uentos, coelique ruinam
Contemnant, surgantque leues impune per auras.
Ille autem, pueri cui credita cura colendi
Artibus egregiis, imprimis optet amari,

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
