# Syphilis 85

Girolamo Fracastoro, Syphilis, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-fracastoro/syphilis/85

Atque odium cari super omnia uitet alumni.
Ne forte et sacras simul oderit ille camoenas
Imprudens, et adhuc tantae dulcedinis expers,
Deficiantque animi studiorum in limine primo.
Ponite crudeles iras, et flagra magistri
Foeda ministeria, atque minis absistite acerbis.
Ne mihi ne quaeso puerum quis uerbera cogat
Dura pati, neque enim lachrymas, aut dulcis alumni
F erre queunt Musae gemitus, aegraeque recedunt
Illiusque cadunt animi, nec iam amplius audet
S ponte sua quicquam egregium, ingratumque laborem
Inuitus trahit aegre, animoque ad uerbera durat.
Vidi ego qui semper leuia ob commissa uocabat
Ad poenam pueros, furiis insurgere, et ira
Terribilem, inuisos ueluti saeuiret in hostes
Hinc semper gemitus, hinc uerbera dira sonabant.
Atque equidem memini cum formidatus iniquis
Vrgeret poenis, solitoque immanior ille
Terreret turbam inualidam miserabile uisu,
Forte puer prima signans nondum ora iuuenta

---

Girolamo Fracastoro, Syphilis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Syphilis.
